- DIES
- I.DIESNicanoris, Festum Iudaeorum, de quo infra in voce Iudith. Diespiter, Iuppiter, quasi diei, i. e. lucis pater, uti Macrob. interpretatur. Hostat. l. 1. Carm. od. 34. v. 5.------ ------ Namque DiespiterIgni corusco nubila dividens.Et idem l. 3. Carm. od. 2. v. 29.------ Saepe DiespiterNeglectus, incesto addidit integrum.II.DIESalius Civilis, qui 24. horis, quibus caelum vel potius terra, si Copernico fides, circumrotatur, finiebatur: alius Naturalis qui in 12. horas dividi solitus, quae pro ratione dierum crescebant vel decrescebant. Imo cum nondum adhuc horarum usus esset, in duodecim tamen partes, etiam Herodoti aetate, dies dividebatur, verum Aequinoctialis. Unde Salmas. ad Solin. inquit, Ad Aequinoctialis diei partes duodenario numero aequaliter dividendas, Babylonii Graecique omnes Astrologi vett. et Genomonici rationes suas accommodarunt. Post repertas dein horas et hcrologia inventa, quum horae ipsae variarent, et pro dierum ratione modo breviores, modo longiores ponerentur, Astronomi tamen Astrologique omnes et Gnomonici, insuper habitâ horarum civili observatione, aequinoctiales solas ad usum ac rationes suas observabant etc. Et paulo infra, Quin etiam ad dierum augmenta vel decrementa per singulos menses indicanda, non aliis horis quam Aequinoctialibus vett. Calendariorum auctores usi sunt. Eodem modo clepsydris dies breviores et longiores metiebantur, duodecimqueve horis definiebant: quale horarium ex aqua primus fecit Romae P. Corn. Nasica; sed longe ante ipsum apud Graecos et Ctesibius. Diei initium Romani a media nocte, Babylonii ab Or. Umbri a Merid. Athenienses ab occid. Sole exorsi sunt. Apud Hebraeos Dies erat vel Naturalis, continens horas 24. tamquam Νυχθήμερον, vel Artificialis, qui cum Sole ortus cum eodem occidit, vide Ioh. c. 19. v. 18. Priorem subdividebant in Civilem, operibus huius vitae destinatum, Angl. a Working day, quem ab Ortu Solis ad sequentis diei Ortum extendebant, Matth. c. 28. v. 1. et Festalem, Angl. a Festival or Holy-day, quem rebus sacris dicatum, ab Occas. ad Occas. continuabant. Diei partes apud Romanos primum duae erant, Ante Merid. et Post Merid. Dein in quatuor partes, quemadmodum et nox, divilus est; id quod testatur consuetudo militaris, cum dicitur: Vigilia prima, secunda, tertia et quarta. Tandem vero plura Noctis et Diei tempora notata et propriis discreta nominibus, apud vett. inprimis Poetas passim deprehenduntur, de quibus vide infra. Apud Hebraeos in 4. itidem partes Diem distributam fuisse legimus, Matth. c. 20. v. 3. et seqq. quarum 1. incipiens a sexta matutina se ad nonam usque extendebat. 2. finiebat horâ duodecimâ. 3. ad tertiam pomeridianam pertingebat. 4. vero sextâ vespertinâ finiebatur. Harum prima pars seu primus ternarius dicebatur hora prima quandoque, secundum Toletum: secundus secunda, et sic consequenter. Hoc certum, horas apuud Hebraeos fuisse vel minores, vel maiores, quarum illae 12. hae 4. fuêre, quâ distinctione observatâ probe, non difficile erit inter se conciliare varia loca, quae sibi in Histor. Evang. contrariari primâ fronte videntur. Priores dictae leguntur Horae Diei, posteriores Horae Templi, vel Horae Precationis, de quibus vide infra in voce Hora. Quot apud varias gentes quivis annus habuerit Dies, vide supra in voce Annus. Hoc observatu dignum, quod qui per Occas. in Indiam Or. navigant, Diem e numero dierum anni omittant: Dum enim Sol nautis huiusmodi semper serius et occidit et oritur, tandem absolutâ totâ navigatione, et tot minutis, quibus Sole quottidie serius fruuntur, in unum aliquem Numerum maiorem coeuntibus, tota dies efficitur, Chr. Beckmann. Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. c. 1. Ceterum non omnes Dies apud Rom. unius erant generis, sed varia eorum fuêre discrimina ac diversitates. Numa primus, cum annum in 12. distribuisset menses,eundem etiam in certa Dierum genera divisit, ita ut quidam eorum essent Festi, alii Profesti, alii Intercisi: Festi iterum dividebantur in Sacrificia, Epulas, Ludos et Ferias. Profesti in Fastos, Comitiales, Comperendinos, Statos et Proeliares. De quibus, ut et aliis huc pertinentibus vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Porro Dierum periodus septenaria, nulli non genti iam ab antiquo videtur cognita. Unde Ioh. Philopon. de Mundi Creat. l. 7. c. 14. Συμπεφώνηται πᾶσιν ἀνθρώποις ἑπτὰ μόνας εἶναι ἡμέρας, αἵ τινες εἰς ἑαντὰς ἀνακυκλούμεν αι τὸν ὅλον ποιοῦσι χρόνον, In illud certe omnes homines consentiunt, septem solos esse dies, qui in se ipsos revoluti totum tempus constituunt. Quibus subiungit, Τίναοὖν τούτου λόγον ἐςτὶν εἰπεῖν ἕτερον ἢ μόνον, ὅν εἴρηκε Μωϋσῆς, Huius rei quam certe aliam rationem dare possumus, praeter illam solam, quam Moses designavit? Nempe in Creationis historia numero septenario signatâ. Et de cycli dierum septenatii apud Gentiles usu aliquo, saltem notiores plerosque, testimonium perinsigne exhibet Theoph. Patr. Antioch. l. 2. ad Autolyc. Certe Planetarum VII. nominum diebus hebdomadis adiectio eiusqueve observatio similiter ex intima petitur antiquitate. Dio Cass. Hist. l. 36. de bello Iudaico, fol. 37. ubi verba Latina sic habent Quod autem dies ad septem sider ailla, quos planetas appellarunt, referuntur; id ab Aegyptiis haud ita dudum ut paucis dicam, institutum ad omnes homines dimanavit. Nam priscis Graecis, quantummihi constat notus is mos non fuit.. Imo iam in vetusto Apollinis Oraculo legitur ex Porphyr. apud Euseb. Praepar. Evang. l. 5. c 14.Κλη̈ίζειν Ε᾿ρμην̑ ἠδ᾿ Η᾿έλιον κατα ταῦταΗ῾μέρῃ Η᾿ελίου, Μην´ην δ᾿ ὅτε τῆς δὲ παρείηΗ῾μέρη, ἡδὲ Κρόνον ἠδ᾿ ἑξείης Α᾿φροδίτης.Invoca Mercurium, et pariter Solem,Die Solis, Lunam itidem, cum aderit eiusdemDies, et Saturnum simili modo ac Venerem.E quibus, ait Ios. Scalig. Prolegom. de Em. Temp. demonstratur, quod vetustissima sit appellatio dierum a Planetis, etiam apud Graecos: Ubi etiam adnotat, in Oraculi explicationem, vulgus credidisse, Planetas apparere quemque die suo; nempe omni die Martis ipsum Planetam sui videndi potestatem facere, et sic de ceteris: Idque, inquit, plane Orpheus designavit in Ε῎ργοις καὶ Η῾μέραις,Πρῶτα μεν` εἰ πρώτῳ ενὶἤματι φαίνεται Α῎ρης,Μην´η δ᾿ ἐς τ᾿ Α῎ρην ἐπιτέλλεται, ἴχεο δ᾿ ἔργων.Nam diserte intelligit, si Neomenia κατα Σελήνην inciderit in diem Martis, i. e. feriam tertiam, abstinendum ab omnia opere. Quin et origo rei huius, ab Scriptore vet. Graeco nondum edito, Zoroastris et Hystaspis Scholae Chaladicae et Aegyptiacae tribuitur, apud Andr. Rivet. in Dissert. de Orig. Sabbat. c. 5. Fuit autem Zoroaster Magus nonnullis Abrahae ipsi coaetaneus. Oraculi etiam versibus modo citatis, continenter ista subiunguntur.Κλήσεσιν ἀφθέγκτοις ὣς εὗρε Μάγων ὄχ᾿ ἄριςτοςΤῆς ἑπταφθόγγου βασιλεὺς, ὃν πάντες ἴσασιν.Vocibus arcanis, quas Maximus ille MagorumScptisonae Dominus reperit, notissimus orbi.Quibus verbis ab Oraculo designari Hostanem seu Ostanem dixêrunt, qui praesentes fuêre. Is vero itidem in Magia eo usque familiam duxit, ut Hostanae apud Persas dicti sint ipsi Magi, Suid. in voce Ο῾ςτᾶναι. Dicitur autem is Septisonae Rex, h. e. Concentus Septisoni (septem viz. Planetarum) dominus, vel τελετῆς ἑπταφθόγγου, ritus Septisoni; ritus nempe ἀςτροθυταῖς, seu Astrorum Sacrisiculis sollennis, septies Deos illos seu Planetas verbis arcanis invocandi: Septies, sive ipsorum spectes per singulorum dies numerum, sive ritus eiusmodi sollennis septemplicem cuilibet repetitionem. Nam et ea videtur fuisse in Ostanis disciplina hac Magica: quod elicere est ex versu, quem simul ac nominatus est ab audientibus Ostanes effutiit Oraculum;Καὶ σφόδρα καὶ καθ᾿ ἕκαςτον ἀεὶ θεὸν ἑπτακιφώνην forte ἕπταχα φωνεῖν)Et valde et signulatim semper Deum septemplici voce (vel quemlibet suo die septies altâ voce invocabis.)Invocabantur nempe Dii velut, Planetae, quales existimari eos voluit antiquitas Gentilis. Unde etiam feriae seu dies septimanae, apud Astrlogos, diu postea ἡμερῶν τῶ θεῶν, dierum Deorum, nomen retinuêre. Lemma est apud Petr. Alexandrin. Isag. εἰς τὴν ἀποτελεσματικὴ, περὶ τȏυ γνῶναι, ἑκάςτην ἡμέραν τίνος τῶ θεῶν ἐςτὶν, ut sciatur; quaelibet dies cuiusnam Deorum sit; i. e. cuinam in Orbe hebdomadico Planetae sit assignanda, seu, quomodo ordine feriarum sit denominanda. Nec praetermittenda est haeresis illa vetusta, quae dixit. Nomina dierum, Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Fovis, Veneris, Saturni, a Deo ita posita ab origine Mundi, non hominum variâ praesumptione nuncupatâ, ut refert Philastr. de Haeres. n. 111. qui, dum eiusdum falsitatem detestatur, originem interea eiusinodi denominationi Planetariae Hermeti Aegyptio tribuit. Quin nec desunt in Magistris priscis, qui illud Decalogi, Memento diei Sabbati, ut sanctisices eum, sic seorsim intelligivelint, ut etiam tunc temporis velut monitum haberetur, ne numerarent dies hebdomadis more eorum, qui Planetarum nomina iis indiderant, sed quemlibet ipsius Sabbati vocamine denotarent, quemadmodum cum dicunt, Primâ Sabbati, Secundâ Sabbati, Tertiâ Sabbati etc. Plura hanc in rem vide apud Selden. de Fure Nat. ac Gent. iuxta Discipl. Ebr. l. 3. c. 19. et seqq. Salmas. ad Solin. pag. 637. et seqq. nec non infra, ubi de Hebdomade et Planetis; item literâ H. ubi de compositis ex Graeco Ηημέρα. Inter Numina Diem quoque relatum dicemus, ubi de Dis. DIEI CIVILIS PARTES APUD ROMANOS. Diluculum Angl. the break of Day. Mane the full morning. Ad Meridiem, The fore-noon. Meridies, Mid-day, Noon. De Meridie, Afier-noon. Solis Occasus, Sun setting. Hactenus Lux, sequitur Nox. Crepusculum, The Dusk of evening. Prima fax, Candle tinding. Vesper, The nigt. Concubium, Bed-time. Nox intempesta, The first sleep. Ad mediam noctem, Towards mid-night. Media nox, Mid-night. De media nocte, A little asie mid-night. Gallicinium, Codk-crowing. Canticinium, All the time from Cock-crowing to the break of Day. Vide Cenforin. Macrob. Sat. l. 1. c. 3. qui has νοχθημίρου XVI. partes ad numerum duodenarium redigit, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 1. c. 12. l. 4. c. 20. nec non uti de antiquiore in partes VIII. divisione infra. VARIAE DIERUM APELLATIONES. Aegyptiaci Dies dicebantur, quolibet mense, dies duo infausti, Aegyptiorum superstitione, habiti, quos observari vetatur Decret. 26. q. caus. 7. c. 16. vide Atri. Albi, nominati sunt, quos pro fastis atque auspicatis habebant: a Scythis, qui Crelsa notâ istiusmodi dies notabant, voce mutuatâ. Amphidromius, vide suo loco. Annales, vide infra Festa annalia. Atri dicti sunt, Graece Α᾿ποφράδες, quasi nefandi, qui infaustihabebantur: ut Dies postridie Calendas, Nonas et Idus, unde et Postriduani vocitati sunt. Baronum, in vet. Charta, quibus sc. Barones convenire solebant, ad diiudicandas vassallorum lites. Bissextus, Graec. Ε᾿μβόλιμος, dictus Dies est, qui quarto quoque anno addi solebat, ex horis quolibet Anno residuis constans. Boni, apud Sidon. l. 5.Ep. 17. i. e. dies feriati. Sic Gallis, Festa maiora, les Bons iours. Censorius, dies supremi iudicii. Cinerum, Syn. Benev. Anno 1091. can. 4. caput ieiunii. Civilis, vide supra. Comitiales, dicti sunt, quibus vadimonium licebat dicere; Hi iterum in triplici erant differentia. Communes, festis opponuntur, l. un. C. th. de Imag. Imp. Comperendini, quibus vadimonium iuberi licet. Graec. Κυρίαι ἡμέραι. i. e. statuti dies. Conductus, id. cum Stato. Vide ibi. Consecrati, in Concil. Suession. Ann. 853. can. 7. etc. illi dicuntur dies, quos in Natali Domini celebrari praecipiunt Capitularia Caroli Mag. l. 2- c. 35. Consuetudinales, in vet. Charta, apud Guichenon. in Bibl. Sebus. pag. 325. dicuntur, quibus consuetudines, h. e. tributa, vel census exiguntur. Apud Graecos vide ἔδιμος ἡμέρα est dies sollennis, εὁρτίν. Dies Coronae, vide supra Curia Coronata. Depositionis, seu τῆς τελειώσεως cuiusque Martyrum: cuius appellationis causam fuse explicat Ambros. Serm. 70. Fasti, quibus Praetori licebat fari tria verba sollennia, Do, Dico, Addico. Hos in triplici differentia ponit Manut. Feriati, qui et Festi, et Feriae, eranc Dies sacri, quibus ferire victimas solebant. Felicissimus, apud Commodianum, Instruct. 75. dies Paschatis est. Intercisi, Deorum hominumqueve communes erant: in quorum horis quibusdam licebat ius dicere, quibusdam minime. Innominales, fuêre dies non proeliares, ante quartum Kal. Nonas, Idus. Dies Irae, dies illa vide infra in voce Prosa. Iusti, dicebantur dies 30. qui debitori, ad conficiendam pecuniam, dabantur, iure interea silente: Item dies 30. cum, exercitu imperato et vexillo in arce posito, non licebat hostem lacessere. Legitimus aperiendarum tabularum Testamenti, post mortem testatoris, apud Paul. Sent. l. 4. tit. 6. intra triduum vel quinque dies fuit. Ligati, in Spec. Saxon. l. 2. art. 10. §. 1. feriati sunt et opponuntur legalibus. Dies Magnus, vide infra. Dies Marchiae, apud Thom. Walsingham. in Richardo II. p. 278. dies est condictus Anglis et Scotis, ad conveniendum invicem in marchis et limitibus utriusque Regni, pro pace firfirmanda. Natalis, antiquis dictus est, propter laetitiam aliquam insignem sollennis: unde in Historiis eiusdem Principis tot natales, nativitatis, delati Imperii, adoptionis. Apud Christianos quoque natalis ordinationis, natalis suscepti summi Sacerdotii, τῆς τελειώσεως seu depositionis etc. Casaub. ad Spartian. in Hadr. Vide infra Natalis. Nefasti; quibus non licebat Praetori fari: ut dies pridie Cal. Fanuarii, Rerum prolationes, Messium, Vindemiarum et Dilationum causâ: Fusti civiles et Nundinae. Negotiosi vocitati sunt, qui, hominum causâ constituti, eorum negotiis impendebantur. Hi duplices erant, Fasti et Nefasti, de quibus Vide supra. Neophytorum, apud August. Ep. 119. c. 17. qui inter Magn. Pascha et Pascha clausum intercedunt, in quibus recens baptizati albis induebantur. Palmarum, vide Ramispalmae. Palustres, apud Guild. Tyr. l. 21. c. 35. et Pers. Sat. 5. v. 60.Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem,crassi, quibus homines feriantur et genio vacant. Perendinus, dicitur Dies ab hinc tertius. Postridiani dicti sunt, dies atri atque Aegyptiaci, quod dies postridie Kal. Nonas atque Idus pro talibus haberentur. Proeliates, quibus fas erat repetere res, vel hostem lacessere: His Non-proeliares oppositi, Fusti viz. Atri, Innominales, et Feriae Latinarum; Saturnaliorum, Ditis ac Proserpinae. Profesti, quasi procul a sestis, dividebantur in Fastos, Comitiales. Comperendinos et Statos. Sacri, Deorum causa instituti, nefasti omnes, quibus insunt Sacrificia, Epulae, Ludi, Feriae, haequeve vel publicae, vel privatae. Sancti, dicti dies Quadragesimae, vide Baron. Ann. 519. n. 42. Dies Sanctus vero apud Alcuin. dies Dominicus est. Sanguinus, quo Bellonae misso sanguine litabatur, Casaub. ad Lamprid. Stati, nominati sunt, qui iudicii causâ cum peregrino institui solebant. Tertius Dies, id. cum perendio. Dies Tinearum vel murium, apud Audoen. in Vita S. Eligii, in quibus superstitiosi vana quaedam observabant faciebantqueve, ne tineae aut mures nocerent frugibus et segetibus etc. vide Alexandr. ab Alex. Genial. Dier. l. 1. c. 12. Bersmann. Annot. in Calend. Rom. Th. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. s. 1. c. 1. Car. du Fresne in Glossario, et Alios. Dies, inter otium et curas antiquitus divisus, Sen. de Tranquill. Vitae l. 1. Nempe sex septem horas negotiis tribuebant plerique, reliquas otio et curae corporis. Plutarch. Quaest. Rom. ἡ μεσημβρία περασἐςτὶ τοῖς πολλοῖς τοῦτα δημόσια καὶ ςπουδαῖα πράττειν, Meridies plerisque negotiorum seriorum terminus est. Unde Romanos post merid. neque foedera, neque pactiones, facere solitos addit. Et Poeta Epigrammatarius,Ε῝ξ ὧραι μόχθοις ἱκανώταται: αἱ δὲ μετ᾿ αὐτὰςΓράμμασι δεικνύ μεναι ΖΗΘΙ λέγουσι βροτοῖς.Alii, ut idem inquit Senec. medio die interiungebant. h. e. peractis maioris momenti negotiis, circa Merid. cibum sumebant, sed leviter; deinde meridiabantur, ac paulisper conquiescebant, quod Graecis quoque μέσημβριάζειν: postmodum ad negotia redibant, sed quae levioris fere operae erant, Id. Sed diem totum curis impendebant Philosophi, et qui occupationrem vitam vivebant. Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 257.Postquam est impransi correptus voce MagistriNec dies suffecit quandoque, sed maturius evigilandum erat, ut infra dicemus in hac voce. Vide plura hanc in rem, apud Casaub ad Suet. Aug. c. 78. Ibi donec residua diurni actus, aut omnia, aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus, non amplius, cum plurimum quam septem horas dormiebat: ac ne eas quidem continuas, sed ut illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. qui ad eundem passim varia quoque, de Dierum superstitiosa observatione, apud Rom. de Die, qui aditum ad bonores patefecisset, Natali praelato, aliaqueve in hanc rem adnotavit. De certorum Dierum eventibus observatis, memorabilia non pauca collegit Christoph. Forstmerus Notis ad Tacit. l. 1. Dies Magnus, passim, Graecis μεγάλη ἡμέρα, item κυρία ἑορτὴςν Festum Palchatis. Vide infra Magna dies. In Campania vero Gallica, Dies Magni Trecenses, dicebantur Assisiae publicae et generales, quas Comites Campaniae tenebant, ad dirimendas et diiudicandas supremo iudicio maioris momenti controversias et quae per appellationem ab Assisiis Balliviarum eo devolvebantur, inprimis vero lites Baronum Campaniae, qui Comiti immediate suberant: idqueve ter aut quater quotannis. Postquam vero Campania Galliae Regibus accessit. missi identidem Trecas Iudices, dicti sunt Magistri Tenentes magnos Dies Trecenses. Etiam Rex Philippus Pulcher bis Dies illos teneri quotannis praecepit, Edicto Anni 1302. Sed et Magnos Dies vocarunt Galliae Reges placita extrao rdinaria, quae in Regm provinciis remotioribus cogebantur, delegatis ad ea tenenda selectis Iudicibus, qui supremo iudicio lites dirimebant, et in reos, quos regionis longinquitas in perpetrandis criminibus reddebat audaciores, severius inquirebant: cuiusmodi erant Missi Dominici, qui a Regibus ad Fustitias faciendas in remotiores Regni partes mittebantur, sub altera nempe Regum Franciae stirpe. Nomen autem his Conventibus inditum a Magnis Trecensibus Diebus, de quibus supra: adde saltem, interdum id privilegiis Regii Sanguinis Principibus quoque a Regibus indultum, ut Magnos iis perinde Dies cogere liceret etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.